In feria Secunda et Sabbato

  • Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

In primo mistério gaudioso contemplatur:

1. Annuntiatio Gabrielis Archangeli ad Beatam Mariam Virginem

In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus tecum". Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: "Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 26-32).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Quem, Virgo, concepisti. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.

In secundo mistério gaudioso contemplatur:

2. Visitatio Beatae Mariae Virginis ad Elisabeth

Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino" (Lc 1, 41-45).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Quem visitando Elisabeth portasti. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.

In tércio mistério gaudioso contemplatur:

3. Nativitas Domini Nostri Iesu Christi

Et dixit illis angelus: "Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio". (Lc 2, 10-12).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Quem, Virgo, genuisti. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.

In quarto mistério gaudioso contemplatur:

4. Presentatio Iesu Infantis in templo

"Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel" (Lc 2, 29-32).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Quem in templo præsentasti. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.

In quinto mistério gaudioso contemplatur:

5. Inventio Iesu in templo

Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te". Et ait ad illos: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?" (Lc 2, 48-49).

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Quem in templo invenisti. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
  • O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.
  • Salve, Regína, Mater misericórdiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, éxsules filii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!

ad mentem summi pontifici

  • Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum, advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.
  • Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
  • Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

LITANIÆ BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Kýrie, eléison, Kýrie, eléison

Christe, eléison, Christe, eléison

Christe, audi nos, Christe, audi nos

Christe, exáudi nos, Christe, exáudi nos

 

Pater de cáelis, Deus, miserére nobis

Fili, redémptor mundi, Deus, miserére nobis

Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis

Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis

 

Sancta Maríaora pro nobis

Sancta Dei génetrixora pro nobis

Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis

 

Mater Christiora pro nobis

Mater divínae grátiaeora pro nobis

Mater puríssima, ora pro nobis

Mater castíssimaora pro nobis

Mater inviolátaora pro nobis

Mater intemeráta, ora pro nobis

 

Mater amábilisora pro nobis

Mater admirábilisora pro nobis

Mater boni consílii, ora pro nobis

Mater Creatórisora pro nobis

Mater Salvatórisora pro nobis

 

Virgo prudentíssima, ora pro nobis

Virgo venerándaora pro nobis

Virgo praedicándaora pro nobis

Virgo potens, ora pro nobis

Virgo clemensora pro nobis

Virgo fidélisora pro nobis

 

Spéculum iustítiae, ora pro nobis 

Sedes sapiéntiaeora pro nobis

Cáusa nóstrae laetítiaeora pro nobis

 

Vas spirituále, ora pro nobis

Vas honorábileora pro nobis

Vas insígne devotiónisora pro nobis

 

Rosa mýstica, ora pro nobis

Turris Davídicaora pro nobis

Turris ebúrneaora pro nobis

Domus áurea, ora pro nobis

Fóederis arcaora pro nobis

Iánua cáeliora pro nobis

 

Stella matutína, ora pro nobis 

Salus infirmórumora pro nobis

Refúgium peccatórumora pro nobis

Consolátrix afflictórum, ora pro nobis

Auxílium christianórumora pro nobis

 

Regína angelórumora pro nobis

Regína patriarchárum, ora pro nobis

Regína prophetárumora pro nobis

Regína apostolórumora pro nobis

Regína mártyrum, ora pro nobis

Regína confessórumora pro nobis

Regína vírginumora pro nobis

Regína sanctórum ómnium, ora pro nobis

 

Regína sine labe origináli concépta, ora pro nobis

Regína in cáelum assúmpta, ora pro nobis

Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis

Regína pacis, ora pro nobis

 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

 

Ora pro nobis, sancta Dei génetrix, 

ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

 

Oremus. Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut

qui, Angelo nunciante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per

passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per

eundem Christum Dominum nostrum. Amen.